monumenta.ch > Augustinus > § 13 > § 4 > § 10 > § 35 > § 24 > § 17 > § 8 > 2 > § 48 > 7 > § 21 > § 50 > § 14 > § 53 > § 2 > § 19 > § 5 > § 11 > § 29 > § 51 > § 7 > 5 > 4 > § 3 > 3 > § 28 > § 20 > § 9 > § 27 > § 26 > § 22 > § 25 > § 18 > § 33 > § 12 > § 17 > § 16 > § 23 > § 24 > 94 > § 13 > § 15 > § 32 > § 4 > § 39 > 75 > 56 > § 10 > 88 > § 30 > 21 > 95 > 81 > 93 > 6 > 82 > § 34 > 96 > § 14 > 38 > § 27 > > § 31 > § 20 > § 5 > 87 > 62 > § 19 > § 29
Augustinus, De bono viduitatis, § 28 <<<    

Augustinus, De bono viduitatis, § 29

1 Deinde obsecro uos per illum, a quo hoc donum accepistis et huius doni praemia speratis, ut me quoque orationibus uestris memineritis inserere cum tota domestica uestra ecclesia.
2 ordinatissime quippe prouenit, ut matri uestrae iam grandaeuae de oratione epistulam scriberem - ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro uobis, quae de se minus sollicita est quam de uobis - et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia uiduali opusculum facerem, quia tibi superare adhuc restat, quod iam aetas illius superauit.
3 uirgo autem sancta proles uestra, si aliquid de sua » professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de sancta uirginitate, quem legat.
4 de quo legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet utrique necessaria castitati, hoc est uirginali atque uiduali, quae hic propterea partim tenuiter adtigi, partim omnino praetermisi, quia ibi copiosius disputaui.
5 perseueres in gratia Christi amen.
Augustinus HOME

bnf13367.219