monumenta.ch > Augustinus > 16. > 90 > 24 > 55 > 5. > 3. > 14. > 15. > 65 > 43. > 19. > 13. > 7 > 26. > 33. > 49. > 29. > 10. > 46. > 38. > 20. > . . . > 1. > 25. > 45. > 8. > 36. > 32. > 37. > 23. > 18. > 12. > 24. > 28. > 35. > 31. > 1 > 48. > 6 > 22. > 4. > 8 > 9 > 44. > 4 > 5 > 27. > 3 > 34. > 30. > 47. > 21. > 2.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT PRIMUM., , 1. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT PRIMUM., 2.

1 Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adiuvat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum (Psal. XXXVI, 27), quod nullus potest sine spiritu gratiae: quae si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat.
2 Propter quod dicit Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6).
3 Qui ergo legitime lege utitur, discit in ea malum et bonum, et non confidens in virtute sua confugit ad gratiam, qua praestante declinet a malo, et faciat bonum.
4 Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet (Psal. XXXVI, 23)? Ac per hoc et desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est: de quo ait ille, Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11).
5 Liberum itaque arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere: sed in malo faciendo liber est quisque iustitiae servusque peccati; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36).
6 Nec ita ut, cum quisque fuerit a peccati dominatione liberatus, iam non indigeat sui liberatoris auxilio: sed ita potius, ut ab illo audiens, Sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5); dicat ei et ipse, Adiutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9).
7 Hanc fidem, quae sine dubio vera et prophetica et apostolica et catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro invenisse me gaudeo: unde hi potius corrigendi sunt, quos quidem propitio Deo correctos esse iam existimo, qui eum non intelligebant.
Augustinus HOME

bnf12205.61

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik