monumenta.ch > Augustinus > 7 > > 3 > 3 > 1 > 6 > 101 > 8 > 9 > 8 > 1 > 3 > 3 > 6 > 4 > 4 > 6 > 5 > 9 > 8 > 5 > 3 > 3 > 3 > 4 > 7 > 7 > 5 > 5 > 1 > 9 > 8 > 6 > 5 > 8 > 9 > 4 > 7 > 2 > 67 > 7 > 9 > 8 > 4 > 3 > 3 > 4 > 7 > 5 > 3 > 5 > 3 > 5 > 9 > 8 > 7 > 3 > 4 > 7 > 7 > 2 > 5 > 3 > 3 > 3 > 2 > 7 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 12 > 3 > 1 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 39.
>>> Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIII., 40.

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XIII., 39.

1 Haec de his loquor, qui praedestinati sunt in regnum Dei, quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec minuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutus esset, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6).
2 Ipsi enim vocati dici possunt, non autem electi, quia non secundum propositum vocati.
3 Certum vero esse numerum electorum, neque augendum neque minuendum, quamvis et Ioannes Baptista significet, ubi dicit, Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos, Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 8, 9); ut ostendat sic istos esse amputandos si non fecerint fructum, ut non desit numerus qui promissus est Abrahae: tamen apertius in Apocalypsi dicitur, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11).
4 Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus.
Augustinus HOME

bnf12205.92