Augustinus, De dialectica, IV.
| 1 | His breviter constitutis singulas partes consideremus. |
| 2 | Nam sunt primae duae: una de his quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticae, altera de his quae coniuncta dicuntur, ubi iam quasi opus apparet. |
| 3 | Quae de simplicibus est vocatur 'de loquendo'. |
| 4 | Illa vero quae de coniunctis est in tres partes dividitur: separata enim coniunctione verborum quae non inplet sententiam illa, quae sic inplet sententiam, ut nondum faciat quaestionem vel disputatorem requirat, vocatur 'de eloquendo'. |
| 5 | Illa, quae sic inplet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur, vocatur 'de proloquendo'. |
| 6 | Illa, quae sic conpraehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione iudicetur donec perveniatur ad summam, vocatur 'de proloquiorum summa'. |
| 7 | Has ergo singulas partes diligentius explicemus. |