Augustinus, De fide et operibus, § 12
| 1 |  Sed in actibus apostolorum Petrus, inquiunt, sic allocutus est illos, qui uerbo audito baptizati sunt uno die tria milia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, praedicaret. | 
| 2 |  qui cum dixissent: quid faciemus? respondit eis: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. | 
| 3 |  cur ergo non aduertunt, quod dictum est: agite paenitentiam? ibi est enim uitae ueteris spoliatio, ut noua induantur qui baptizantur. | 
| 4 |  cui autem fructuosa est paenitentia, quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseueret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi huius inuoluitur?  |