monumenta.ch > Plinius Secundus Iunior Ps > 42. > 43. > 1. > 6. > 19. > 16. > 44. > 13. > 10. > 24. > 7. > 20. > 17. > 1. > 16. > 14. > 17. > 11. > 6. > 5. > 11. > 41. > 9. > 9. > 2. > 7. > 27. > 18. > 25. > 46. > 38. > 12. > 33. > 23. > 8. > 10. > 45. > 37. > 18. > 8. > 5. > 32. > 28. > 15. > 26. > 33. > 12. > 2. > 34. > 14. > 21. > 38. > 43. > 22. > 39. > 30. > 34. > 29. > 15. > 19. > 3.
Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT II., , 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio, CAPUT II., 3.

1 Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolus Iacobus: Nemo cum tentatur, dicat, Quoniam a Deo tentor.
2 Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
3 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Iacobi I, 13-15).
4 Item de ipso Deo se excusare volentibus, respondet liber Proverbiorum Salomonis: Insipientia viri violat vias eius, Deum autem causatur in corde suo.
5 (Prov. XIX, 3).
6 Et liber Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris, Quia propter Dominum recessi: quae enim odit non facias.
7 Ne dixeris, Quia ipse me induxit: non enim opus habet viro peccatore.
8 Omne exsecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum.
9 Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui.
10 Si volueris, conservabis mandata, et fidem bonam placiti.
11 Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque volueris extende manum tuam.
12 In conspectu hominis vita et mors, et quodcumque placuerit dabitur ei (Eccli. XV, 11-18).
13 Ecce apertissime videmus expressum liberum humanae voluntatis arbitrium.
Augustinus HOME

bnf12205.19