Augustinus, De haeresibus, I.
| 1 | SIMONIANI a Simone mago, qui baptizatus a Philippo diacono, sicut in Actibus Apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis Apostolis emere ut etiam per impositionem manus eius daretur Spiritus sanctus. |
| 2 | Hic magicis fallaciis deceperat multos . |
| 3 | Docebat autem detestandam turpitudinem indifferenter utendi feminis. |
| 4 | Nec Deum fecisse mundum, dicebat. |
| 5 | Negabat etiam carnis resurrectionem. |
| 6 | Et asserebat se esse Christum. |
| 7 | Idemque Iovem se credi volebat; Minervam vero meretricem quamdam Helenen, quam sibi sociam scelerum fecerat, imaginesque et suam et eiusdem meretricis discipulis suis praebebat adorandas, quas et Romae tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. |
| 8 | In qua urbe apostolus Petrus eum vera virtute Dei omnipotentis exstinxit . |