Augustinus, De haeresibus, V.
| 1 | NICOLAITAE a Nicolao nominati sunt, uno, ut perhibetur, ex illis septem quos Apostoli diaconos ordinaverunt . |
| 2 | Iste cum de zelo pulcherrimae coniugis culparetur, velut purgandi se causa permisisse fertur, ut ea qui vellet uteretur. |
| 3 | Quod eius factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens feminarum. |
| 4 | Hi nec ab iis quae idolis immolantur cibos suos separant: et alios ritus gentilium superstitionum non aversantur. |
| 5 | Narrant etiam quaedam fabulosa de mundo, nescio quae barbara principum nomina miscentes disputationibus suis, quibus terreant auditores; quae prudentibus risum potius faciunt, quam timorem. |
| 6 | Intelliguntur autem etiam isti non Deo tribuere creaturam, sed quibusdam potestatibus, quas mirabili vel fingunt vanitate, vel credunt. |