Augustinus, De haeresibus, VI.
| 1 | GNOSTICI propter excellentiam scientiae sic se appellatos esse, vel appellari debuisse gloriantur: cum sint superioribus omnibus vaniores atque turpiores. |
| 2 | Denique cum ab aliis atque aliis per diversas terrarum partes aliter atque aliter nuncupentur, nonnulli eos etiam Borboritas vocant, quasi coenosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. |
| 3 | Aliqui eos a Nicolaitis exortos putant: aliqui a Carpocrate, de quo post loquemur. |
| 4 | Tradunt autem dogmata fabulosissimis plena figmentis: etiam ipsi principum vel angelorum nominibus terribilibus infirmas animas capiunt; et de Deo rerumque natura, fabulosa et a sanitate veritatis aliena multa contexunt. |
| 5 | Animarum substantiam, Dei dicunt esse naturam, earumque adventum in haec corpora et reditum ad Deum iisdem suis fabulis longissimis et stultissimis secundum suos errores inserunt: et illos qui eis credunt faciunt, non multa, ut putant, scientia praepollere, sed multa, ut ita dicam, fabulositate vanescere. |
| 6 | Dicuntur quoque bonum deum et malum deum in suis habere dogmatibus. |