monumenta.ch > Augustinus > § 41 > § 32 > 37 > 91 > 86 > 140 > Praefatio > § 14 > 84 > 40 > 85 > 16 > 98 > V. > 105 > 94 > 13 > 57 > 12 > 128 > 95 > XIX. > VIII. > 63 > VII.
Augustinus, De haeresibus, VI. <<<     >>> VIII.

Augustinus, De haeresibus, VII.

1 CARPOCRATIANI sunt a Carpocrate, qui docebat omnem turpem operationem, omnemque adinventionem peccati: nec aliter evadi atque transiri principatus et potestates, quibus haec placent, ut possit ad coelum superius perveniri.
2 Hic etiam Iesum hominem tantummodo, et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, qua sciret ea quae superna essent, atque nuntiaret.
3 Resurrectionem corporis simul cum Lege abiiciebat.
4 Negabat a Deo factum, sed a nescio quibus virtutibus mundum.
5 Sectae ipsius fuisse traditur quaedam Marcellina, quae colebat imagines Iesu et Pauli et Homeri et Pythagorae, adorando incensumque ponendo.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.7v