Augustinus, De haeresibus, XI.
| 1 | VALENTINIANI a Valentino, qui de natura rerum multa fabulosa confinxit, triginta Aeonas, id est, saecula, asserens exstitisse, quorum principium esse profundum et silentium, quod profundum etiam patrem appellat. |
| 2 | Ex quibus duobus velut ex coniugio processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem patris Aeonas octo. |
| 3 | De intellectu autem et veritate processisse verbum et vitam, et protulisse Aeonas decem. Porro de verbo et vita processisse hominem et Ecclesiam, et protulisse Aeonas duodecim. |
| 4 | Itaque octo et decem et duodecim fieri triginta Aeonas, habentes, ut diximus, primum principium de profundo et silentio. |
| 5 | Christum autem a patre missum, id est, a profundo, spirituale vel coeleste corpus secum attulisse: nihilque assumpsisse de virgine Maria, sed per illam tanquam per rivum aut per fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse. |
| 6 | Negat etiam resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum et animam salutem accipere affirmans. |