monumenta.ch > Augustinus > 9 > 100 > 72 > LXVIII. > § 15 > LVI. > X. > LXXX. > LV. > LXV. > 92 > XLIX. > LVII. > LIII. > LXXXVII. > XXIV. > XVI. > XXX. > XII. > XVIII. > LXI. > XI. > XXXVIII. > LXIX. > XVII.
Augustinus, De haeresibus, XVI. <<<     >>> XVIII.

Augustinus, De haeresibus, XVII.

1 OPHITAE a colubro nominati sunt: coluber enim graece ὄφις dicitur.
2 Hunc autem Christum arbitrantur: sed habent etiam verum colubrum assuetum eorum panes lambere, atque ita eis velut eucharistiam sanctificare.
3 Quidam dicunt istos Ophitas ex Nicolaitis sive Gnosticis exstitisse, et per eorum fabulosa figmenta ad colubrum colendum fuisse perventum .
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.8v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik