monumenta.ch > Augustinus > 9 > 100 > 72 > LXVIII. > § 15 > LVI. > X. > LXXX. > LV. > LXV. > 92 > XLIX. > LVII. > LIII. > LXXXVII. > XXIV. > XVI. > XXX. > XII. > XVIII. > LXI. > XI. > XXXVIII. > LXIX. > XVII. > XXII. > LXXVII. > § 25 > XXI.
Augustinus, De haeresibus, XX. <<<     >>> XXII.

Augustinus, De haeresibus, XXI.

1 CERDONIANI a Cerdone nominati, qui duo principia sibi adversantia dogmatizavit: Deumque Legis ac Prophetarum non esse patrem Christi, nec bonum Deum esse, sed iustum; patrem vero Christi bonum: Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem; nec vere mortuum vel quidquam passum, sed simulasse passionem.
2 Quidam vero in duobus principiis suis duos deos ita eum dixisse perhibent, ut unus eorum esset bonus, alter autem malus.
3 Resurrectionem mortuorum negat, spernens etiam Testamentum Vetus.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.9r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik