Augustinus, De haeresibus, XXVI.
| 1 | CATAPHRYGES sunt, quorum auctores fuerunt Montanus tanquam paraclitus, et duae prophetissae ipsius, Prisca et Maximilla. |
| 2 | His nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt, ibique vixerunt: et etiam nunc in eisdem partibus populos habent. |
| 3 | Adventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius quam in Apostolis fuisse asserunt redditum. |
| 4 | Secundas nuptias pro fornicationibus habent: et ideo dicunt eas permisisse apostolum Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat: nondum enim venerat quod perfectum est . |
| 5 | Hoc autem perfectum in Montanum et in eius prophetissas venisse delirant. |
| 6 | Sacramenta perhibentur habere funesta: nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinae, panemque inde facientes: qui puer si mortuus fuerit, habetur apud eos pro martyre; si autem vixerit, pro magno sacerdote . |