Augustinus, De haeresibus, XXVII.
| 1 | PEPUZIANI sive Quintilliani, a loco quodam nominati sunt, quam civitatem desertam dicit Epiphanius. |
| 2 | Hanc autem isti divinum aliquid esse arbitrantes, Ierusalem vocant: tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur. |
| 3 | Dicunt enim Quintillae et Priscillae in eadem civitate Pepuza Christum specie feminae revelatum: unde ab hac Quintilliani etiam nuncupantur. |
| 4 | Faciunt et ipsi de sanguine infantis, quod Cataphryges facere supra diximus: nam et ab eis perhibentur exorti. |
| 5 | Denique alii hanc Pepuzam non esse civitatem, sed villam dicunt fuisse Montani et prophetissarum eius Priscae et Maximillae; et quia ibi vixerunt, ideo locum meruisse appellari Ierusalem. |