| 1 | ADAMIANI ex Adam dicti, cuius imitantur in paradiso nuditatem, quae fuit ante peccatum. |
| 2 | Unde et nuptias aversantur: quia nec priusquam peccasset Adam, nec priusquam dimissus esset de paradiso, cognovit uxorem. |
| 3 | Credunt ergo quod nuptiae futurae non fuissent, si nemo peccasset. |
| 4 | Nudi itaque mares feminaeque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, nudi celebrant sacramenta, et ex hoc paradisum suam arbitrantur Ecclesiam. |