monumenta.ch > Augustinus > XLI.
Augustinus, De haeresibus, XL. <<<     >>> XLII.

Augustinus, De haeresibus, XLI.

1 SABELLIANI ab illo Noeto quem supra memoravimus, defluxisse dicuntur; nam et discipulum eius quidam perhibent fuisse Sabellium.
2 Sed qua causa duas haereses eas Epiphanius computet, nescio: cum fieri potuisse videamus, ut fuerit Sabellius iste famosior, et ideo ex illo celebrius haec haeresis nomen acceperit.
3 Noetiani enim difficile ab aliquo sciuntur: Sabelliani autem sunt in ore multorum.
4 Nam et Praxeanos eos a Praxea quidam vocant; et Hermogeniani vocari ab Hermogene potuerunt: qui Praxeas et Hermogenes eadem sentientes, in Africa fuisse dicuntur.
5 Nec tamen istae plures sectae sunt; sed unius sectae plura nomina, ex his hominibus qui in ea maxime innotuerunt: sicut Donatistae, iidem Parmenianistae; sicut Pelagiani, iidem Coelestiani.
6 Unde ergo sit factum ut Noetianos et Sabellianos, non unius haeresis duo nomina, sed tanquam duas haereses supradictus Epiphanius poneret, liquido invenire non potui: quia si quid inter se differunt, tam obscure dixit, studio forsitan brevitatis, ut non intelligam; loco quippe isto, quo et nos, tam longe a Noetianis Sabellianos commemorans: Sabelliani, inquit, similia Noeto dogmatizantes, praeter hoc quod dicunt Patrem non esse passum (Epiphanius, in Anacephalaeosi ).
7 Quomodo de Sabellianis intelligi potest, cum sic innotuerint dicere Patrem passum, ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius nuncupentur? Aut si forte in eo quod ait, praeter hoc quod dicunt Patrem non esse passum, Noetianos hoc dicere intelligi voluit, quis eos in hac ambiguitate discernat? Vel quomodo possunt intelligi quilibet eorum Patrem passum fuisse non dicere, cum dicant eumdem ipsum esse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Philaster autem Brixianus episcopus, in prolixissimo libro quem de haeresibus condidit, et centum viginti octo haereses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noetianos ponens: Sabellius, inquit, discipulus eius, qui similitudinem sui doctoris itidem secutus est, unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani, et Praxeani a Praxea, et Hermogeniani ab Hermogene, qui fuerunt in Africa, qui et ita sentientes abiecti sunt ab Ecclesia catholica.
8 Certe iste eosdem postea Sabellianos dixit appellatos, qui ea quae Noetus sentiebant; et alia nomina eiusdem sectae commemoravit: et tamen Noetianos et Sabellianos sub duobus numeris tanquam duas haereses posuit; qua causa, ipse viderit.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.11r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik