| 1 | ORIGENIANI a quodam Origene dicti sunt; non illo qui fere omnibus notus est, sed ab alio nescio quo, de quo vel sectatoribus eius Epiphanius loquens: Origeniani, inquit, cuiusdam Origenis; turpis autem sunt operationis, isti sunt nefanda facientes, sua corpora corruptioni tradentes. |
| 2 | Alios autem Origenianos continuo subiiciens: |