Augustinus, De haeresibus, XLIII.
| 1 | ORIGENIANI, inquit, alii, qui et Adamantii tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt; Christum autem creaturam et Spiritum sanctum introducentes: paradisum autem et coelos et alia omnia allegorizantes. |
| 2 | Haec quidem de Origene Epiphanius: sed qui eum defendunt, unius eiusdemque substantiae esse, dicunt, docuisse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum; neque resurrectionem repulisse mortuorum: quamvis et in istis eum convincere studeant, qui eius plura legerunt. |
| 3 | Sed sunt huius Origenis alia dogmata, quae catholica Ecclesia omnino non recipit, in quibus nec ipsum falso arguit, nec potest ab eius defensoribus falli: maxime de purgatione et liberatione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universae creaturae. |
| 4 | Quis enim catholicus christianus vel doctus vel indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum atque angelos eius, quamvis post longissima tempora, purgatos atque liberatos regno Dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes qui liberati sunt, ad haec mala denuo relabi et reverti; et has vices alternantes beatitudinum et miseriarum rationalis creaturae semper fuisse, semper fore? De qua vanissima impietate adversus philosophos, a quibus ista didicit Origenes, in libris de Civitate Dei diligentissime disputavi (In libro 21). |