monumenta.ch > Augustinus > XLIV.
Augustinus, De haeresibus, XLIII. <<<     >>> XLV.

Augustinus, De haeresibus, XLIV.

1 PAULIANI a Paulo Samosateno, Christum non semper fuisse dicunt; sed eius initium, ex quo de Maria natus est, asseverant: nec eum aliquid amplius quam hominem putant.
2 Ista haeresis aliquando cuiusdam Artemonis fuit: sed cum defecisset, instaurata est a Paulo, et postea sic a Photino confirmata, ut Photiniani quam Pauliani celebrius nuncupentur.
3 Istos sane Paulianos baptizandos esse in Ecclesia catholica Nicaeno concilio constitutum est.
4 Unde credendum est eos regulam Baptismatis non tenere, quam secum multi haeretici cum de Catholica discederent abstulerunt, eamque custodiunt.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.12v