monumenta.ch > Augustinus > XLI. > XXXVII. > LXXXVIII. > III. > XLII. > XXIX. > LXI. > LXV. > XLVI.
Augustinus, De haeresibus, XLV. <<<     >>> XLVII.

Augustinus, De haeresibus, XLVI.

1 MANICHAEI a quodam Persa exstiterunt, qui vocabantur Manes: quamvis et ipsum, cum eius insana doctrina coepisset in Graecia praedicari, Manichaeum discipuli eius appellare maluerunt, devitantes nomen insaniae.
2 Unde quidam eorum quasi doctiores, et eo ipso mendaciores, geminata N littera, Mannichaeum vocant, quasi manna fundentem.
3 Iste duo principia inter se diversa et adversa, eademque aeterna et coaeterna, hoc est semper fuisse, composuit: duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali, sequens alios antiquos haereticos, opinatus est.
4 Quarum inter se pugnam et commixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod purgari non poterit, cum malo in aeternum damnationem, secundum sua dogmata asseverantes, multa fabulantur, quae cuncta intexere huic operi nimis longum est.
5 Ex his autem suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum naturae scilicet contrariae commixtione liberandas, eius cuius Deus est esse naturae.
6 Proinde mundum a natura boni, hoc est, a natura Dei factum, confitentur quidem, sed de commixtione boni et mali, quae facta est, quando inter se utraque natura pugnavit.
7 Ipsam vero boni a malo purgationem ac liberationem, non solum per totum mundum et de omnibus eius elementis virtutes Dei facere dicunt, verum etiam Electos suos per alimenta quae sumunt.
8 Et eis quippe alimentis, sicut universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam: quam purgari putant in Electis suis eo genere vitae, quo vivunt Electi Manichaeorum, velut sanctius et excellentius Auditoribus suis.
9 Nam his duabus professionibus, hoc est Electorum et Auditorum, Ecclesiam suam constare voluerunt.
10 In caeteris autem hominibus, etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonae divinaeque substantiae quae mixta et colligata in escis et potibus detinetur, maximeque in eis qui generant filios, arctius et inquinatius colligari putant.
11 Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt, regno Dei, tanquam propriis sedibus reddi.
12 Quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent fabricatas.
13 Lucemque istam corpoream animantium mortalium oculis adiacentem, non solum in his navibus, ubi eam purissimam credunt, verum etiam in aliis quibusque lucidis rebus, ubi secundum ipsos tenetur admixta, crediturque purganda, Dei dicunt esse naturam.
14 Quinque enim elementa quae genuerunt principes proprios, genti tribuunt tenebrarum: eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum.
15 In fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent; in tenebris, serpentia; in igne, quadrupedia; in aquis, natatilia; in vento, volatilia.
16 His quinque elementis malis debellandis alia quinque elementa de regno et substantia Dei missa esse, et in illa pugna fuisse permixta; fumo aera, tenebris lucem, igni malo ignem bonum, aquae malae aquam bonam, vento malo ventum bonum.
17 Naves autem illas, id est, duo coeli luminaria, ita distinguunt, ut lunam dicant factam ex bona aqua, solem vero ex igne bono.
18 Esse autem in eis navibus sanctas virtutes, quae se in masculos transfigurant, ut illiciant feminas gentis adversae, et rursus in feminas, ut illiciant masculos eiusdem gentis adversae; et per hanc illecebram commota eorum concupiscentia fugiat de illis lumen, quod membris suis permixtum tenebant, et purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque illis navibus imponatur ad regna propria reportandum.
19 Qua occasione, vel potius exsecrabilis superstitionis quadam necessitate, coguntur Electi eorum velut eucharistiam conspersam cum semine humano sumere, ut etiam inde, sicut de aliis cibis quos accipiunt, substantia illa divina purgetur.
20 Sed hoc se facere negant, et alios nescio quos sub nomine Manichaeorum facere affirmant.
21 Detecti sunt tamen in ecclesia, sicut scis, apud Carthaginem, iam te ibi diacono constituto, quando instante Urso tribuno, qui tunc domui regiae praefuit, aliqui adducti sunt; ubi puella nomine Margarita istam nefariam turpitudinem prodidit, quae cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc scelestum mysterium se dicebat esse vitiatam.
22 Tunc Eusebiam quamdam manichaeam quasi sanctimonialem, idipsum propter hoc ipsum passam, vix compulit confiteri, cum primo illa se asseruisset integram, atque ab obstetrice inspici postulasset: quae inspecta, et quid esset inventa, totum illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum et commiscendum concumbentium semen farina substernitur (quod Margarita indicante absens non audierat), similiter indicavit.
23 Et recenti tempore nonnulli eorum reperti, et ad ecclesiam ducti, sicut Gesta episcopalia quae nobis misistis ostendunt, hoc non sacramentum, sed exsecramentum, sub diligenti interrogatione confessi sunt: quorum unus nomine Viator, eos qui ista faciunt proprie Catharistas vocari dicens, cum alias eiusdem manichaeae sectae partes in Mattarios, et specialiter Manichaeos, distribui perhiberet, omnes tamen has tres formas ab uno auctore propagatas, et omnes generaliter manichaeos esse, negare non potuit.
24 Et certe illi libri manichaei sunt omnibus sine dubitatione communes, in quibus libris illa portenta ad illiciendos et per concupiscentiam dissolvendos utriusque sexus principes tenebrarum, ut liberata fugiat ab eis, quae captivata tenebatur in eis divina substantia, de masculorum in feminas et feminarum in masculos transfiguratione conscripta sunt, unde ista, quam quilibet eorum negant ad se pertinere, turpitudo defluxit.
25 Divinas enim virtutes, quantum possunt, imitari se putant, ut purgent Dei sui partem: quam profecto, sicut in omnibus corporibus coelestibus et terrestribus, atque in omnium rerum seminibus, ita et in hominis semine teneri existimant inquinatam.
26 Ac per hoc sequitur eos, ut sic eam etiam de semine humano, quemadmodum de aliis seminibus quae in alimentis sumunt, debeant manducando purgare.
27 Unde etiam Catharistae appellantur, quasi purgatores, tanta eam purgantes diligentia, ut se nec ab hac tam horrenda cibi turpitudine abstineant.
28 Nec vescuntur tamen carnibus, tanquam de mortuis vel occisis fugerit divina substantia, tantumque ac tale inde remanserit, quod iam dignum non sit in Electorum ventre purgari.
29 Nec ova saltem sumunt, quasi et ipsa cum franguntur exspirent, nec oporteat ullis mortuis corporibus vesci, et hoc solum vivat ex carne, quod farina, ne moriatur, excipitur.
30 Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore animantis vivente mulgeatur sive sugatur: non quia putant divinae substantiae nihil ibi esse permixtum, sed quia sibi error ipse non constat.
31 Nam et vinum non bibunt, dicentes fel esse principum tenebrarum; cum vescantur uvis: nec musti aliquid, vel recentissimi, sorbent.
32 Animas Auditorum suorum in Electos revolvi arbitrantur, aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, ut iam inde purgatae in nulla corpora revertantur.
33 Caeteras autem animas et in pecora redire putant, et in omnia quae radicibus fixa sunt atque aluntur in terra.
34 Herbas enim atque arbores sic putant vivere, ut vitam quae illis inest, et sentire credant, et dolere, cum laeduntur: nec aliquid inde sine cruciatu eorum quemquam posse vellere aut carpere.
35 Propter quod, agrum etiam spinis purgare, nefas habent.
36 Unde agriculturam, quae omnium artium est innocentissima, tanquam plurium homicidiorum ream dementer accusant: suisque Auditoribus ideo haec arbitrantur ignosci, quia praebent inde alimenta Electis suis; ut divina illa substantia in eorum ventre purgata, impetret eis veniam, quorum traditur oblatione purganda.
37 Itaque ipsi Electi, nihil in agris operantes, nec poma carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, exspectant haec afferri usibus suis ab Auditoribus suis, viventes de tot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis.
38 Monent etiam eosdem Auditores suos, ut si vescuntur carnibus, animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in coelestibus colligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere: et si utuntur coniugibus, conceptum tamen generationemque devitent, ne divina substantia quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole.
39 Sic quippe in omnem carnem, id est, per escas et potus venire animas credunt.
40 Unde nuptias sine dubitatione condemnant, et quantum in ipsis est, prohibent; quando generare prohibent, propter quod coniugia copulanda sunt, Adam et Evam ex parentibus principibus fumi asserunt natos: cum pater eorum nomine Saclas sociorum suorum fetus omnium devorasset, et quidquid inde commixtum divinae substantiae ceperat, cum uxore concumbens in carne prolis tanquam tenacissimo vinculo colligasset.
41 Christum autem fuisse affirmant, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos asserunt, ut cognitionis oculos aperirent, et bonum malumque dignoscerent: eumque Christum novissimis temporibus venisse ad animas, non ad corpora liberanda.
42 Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur.
43 Deum qui Legem per Moysen dedit, et in Hebraeis Prophetis locutus est, non esse verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum.
44 Ipsiusque Testamenti Novi scripturas tanquam infalsatas ita legunt, ut quod volunt inde accipiant, quod nolunt reiiciant, eisque tanquam totum verum habentes nonnullas apocryphas anteponant.
45 Promissionem Domini Iesu Christi de paracleto Spiritu sancto (Ioan. XVI, 7) in suo haeresiarcha Manichaeo dicunt esse completam.
46 Unde se in suis litteris Iesu Christi apostolum dicit, eo quod Iesus Christus se missurum esse promiserit atque in illo miserit Spiritum sanctum.
47 Propter quod etiam ipse Manichaeus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichaei hodieque custodiunt.
48 Nam ex Electis suis habent duodecim, quos appellant magistros, et tertium decimum principem ipsorum: episcopos autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris; et presbyteros, qui ordinantur ab episcopis.
49 Habent etiam episcopi diaconos.
50 Iam caeteri tantummodo Electi vocantur: sed mittuntur etiam ipsi qui videntur idonei, ad hunc errorem, vel ubi est, sustentandum et augendum; vel, ubi non est, etiam seminandum.
51 Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre: nec quemquam eorum quos decipiunt, baptizandum putant.
52 Orationes faciunt ad solem per diem, quaqua versum circuit: ad lunam per noctem, si apparet; si autem non apparet, ad aquiloniam partem, qua sol cum occiderit, ad orientem revertitur, stant orantes.
53 Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiae tribuunt gentis adversae: quam dogmatizantes esse hominibus mixtam, omnem carnem non Dei, sed malae mentis perhibent esse opificium, quae a contrario principio Deo coaeterna est.
54 Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem; sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhaerentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat: easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem .
55 Nec in nobis sanatum hoc vitium, sicuti nos dicimus, nunquam futurum: sed a nobis seiunctam atque seclusam substantiam istam mali, et finito isto saeculo post conflagrationem mundi in globo quodam, tanquam in carcere sempiterno, esse victuram.
56 Cui globo affirmant accessurum semper et adhaesurum quasi coopertorium atque tectorium ex animabus, natura quidem bonis, sed tamen quae non potuerint a naturae malae contagione mundari.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.12v

Augustinus, De haeresibus, XLV. <<<     >>> XLVII.
monumenta.ch > Augustinus > XLI. > XXXVII. > LXXXVIII. > III. > XLII. > XXIX. > LXI. > LXV. > XLVI.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik