| 1 | ARIANI ab Ario, in eo sunt notissimi errore, quo Patrem et Filium et Spiritum sanctum nolunt esse unius eiusdemque naturae atque substantiae, aut, ut expressius dicatur, essentiae, quae οὐσία graece appellatur: sed esse Filium creaturam; Spiritum vero sanctum creaturam creaturae, hoc est, ab ipso Filio creatum volunt. |
| 2 | In eo autem quod Christum sine anima solam carnem suscepisse arbitrantur, minus noti sunt: nec adversus eos ab aliquo inveni de hac re aliquando fuisse certatum. |
| 3 | Sed hoc verum esse, et Epiphanius non tacuit, et ego ex eorum quibusdam scriptis et collocutionibus certissime comperi. |
| 4 | Rebaptizari quoque ab his Catholicos novimus; utrum et non catholicos, nescio. |