monumenta.ch > Augustinus > LXXXIV. > XV. > LXXXII. > LXXVIII. > XXXIV. > LII.
Augustinus, De haeresibus, LI. <<<     >>> LIII.

Augustinus, De haeresibus, LII.

1 MACEDONIANI sunt a Macedonio, quos et Πνευματομάχους Graeci dicunt, eo quod de Spiritu sancto litigent.
2 Nam de Patre et Filio recte sentiunt, quod unius sint eiusdemque substantiae, vel essentiae: sed de Spiritu sancto hoc nolunt credere, creaturam eum esse dicentes.
3 Hos potius quidam Semiarianos vocant, quod in hac quaestione ex parte cum illis sint, ex parte nobiscum.
4 Quamvis a nonnullis perhibeantur, non Deum, sed deitatem Patris et Filii dicere Spiritum sanctum, et nullam propriam habere substantiam.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.17r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik