Augustinus, De haeresibus, LIII.
| 1 | AERIANI ab Aerio quodam sunt, qui cum esset presbyter, doluisse fertur quod episcopus non potuit ordinari; et in Arianorum haeresim lapsus, propria quoque dogmata addidisse nonnulla, dicens offerri pro dormientibus non oportere; nec statuta solemniter celebranda esse ieiunia, sed cum quisque voluerit ieiunandum, ne videatur esse sub lege. |
| 2 | Dicebat etiam presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. |
| 3 | Quidam perhibent istos, sicut Encratitas vel Apotactitas, non admittere ad communionem suam nisi continentes, et eos qui saeculo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant. |
| 4 | Ab esca tamen carnium non eos abstinere dicit Epiphanius: Philaster vero et hanc eis tribuit abstinentiam. |