monumenta.ch > Augustinus > XVI. > LXXXIII. > X. > II. > XXV. > XI. > XXIII. > LIV.
Augustinus, De haeresibus, LIII. <<<     >>> LV.

Augustinus, De haeresibus, LIV.

1 AETIANI ab Aetio sunt vocati, iidemque Eunomiani ab Eunomio Aetii discipulo, quo nomine magis innotuerunt.
2 Eunomius quippe in dialectica praevalens, acutius et celebrius defendit hanc haeresim, dissimilem per omnia Patri asserens Filium, et Filio Spiritum sanctum.
3 Fertur etiam usque adeo fuisse bonis moribus inimicus, ut asseveraret quod nihil cuique obesset quorumlibet perpetratio ac perseverantia peccatorum, si huius quae ab illo docebatur fidei particeps esset.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.17v