monumenta.ch > Augustinus > LXXX. > LV.
Augustinus, De haeresibus, LIV. <<<     >>> LVI.

Augustinus, De haeresibus, LV.

1 APOLLINARISTAS Apollinaris instituit, qui de anima Christi a Catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Deum Christum carnem sine anima suscepisse.
2 In qua quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem, qua rationalis est anima hominis, defuisse animae Christi, sed pro hac ipsum Verbum in eo fuisse dixerunt.
3 De ipsa vero eius carne sic a recta fide dissensisse perhibentur, ut dicerent carnem illam et Verbum unius eiusdemque substantiae, contentiosissime asseverantes, Verbum carnem factum, hoc est, Verbi aliquid in carnem fuisse conversum atque mutatum, non autem carnem de Mariae carne fuisse susceptam.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.17v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik