Augustinus, De haeresibus, LVII.
| 1 | Postremam ponit Epiphanius MASSALIANORUM haeresim: quod nomen ex lingua syra est. |
| 2 | Graece autem dicuntur Εὐχίται, ab orando sic appellati. |
| 3 | Tantum enim orant, ut eis qui hoc de illis audiunt incredibile videatur. |
| 4 | Nam cum Dominus dixerit, Oportet semper orare, et non deficere ; et Apostolus, Sine intermissione orate : quod sanissime sic accipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandi: isti ita nimis hoc faciunt, ut hinc iudicarentur inter haereticos nominandi. |
| 5 | Quamvis nonnulli eos dicant de purgatione animarum nescio quam phantasticam et ridiculam fabulam narrare , porcam scilicet cum porcellis videri exire de ore hominis quando purgatur, et in eum visibili similiter specie ignem, qui non comburat, intrare. |
| 6 | His adiungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos, et Satanianos, et hos omnes cum illis tanquam unam haeresim ponit. |
| 7 | Dicuntur Euchitae opinari, monachis non licere sustentandae vitae suae causa aliquid operari, atque ita se ipsos monachos profiteri, ut omnino ab operibus vacent. |
| 8 | Usque ad istos ergo de haeresibus opus suum perduxit supra dictus episcopus Cyprius, apud Graecos inter magnos habitus, et a multis in catholicae fidei sanitate laudatus. |
| 9 | Cuius ego in commemorandis haereticis non modum, sed ordinem sum secutus. |
| 10 | Nam et aliqua ex aliis posui quae ipse non posuit, et aliqua non posui, quae ipse posuit: itaque alia latius quam ipse, alia etiam brevius explicavi, paremque in nonnullis exhibui brevitatem, omnia moderans sicut intentionis meae ratio postulabat. |
| 11 | Proinde ille de octoginta haeresibus, separatis viginti, quas ante Domini adventum exstitisse, sicut ei visum est, computavit; reliquas post Domini ascensum natas sexaginta, brevissimis libris quinque comprehendit, atque omnes sex libros totius eiusdem sui operis fecit. |
| 12 | Ego autem, quia secundum petitionem tuam eas haereses memorare institui, quae post glorificationem Christi se adversus doctrinam Christi, etiam sub velamine christiani nominis extulerunt, quinquaginta septem ex Epiphanii ipsius opere in meum transtuli, duas in unam referens, ubi nullam differentiam potui reperire: et rursus ubi ille ex duabus unam facere voluit, sub numeris suis singulas posui. |
| 13 | Sed adhuc commemorare debeo, sive quas apud alios reperi, sive quas ipse reminiscor. |
| 14 | Nunc ergo addo quas Philaster posuit, nec posuit Epiphanius. |