monumenta.ch > Augustinus > 5 > § 14 > § 14 > > § 14 > LXXV. > LXXVI. > LXXXIV. > LXXII. > LXIV. > XXXI. > LXX. > XXXIV. > LXXXIII. > XL. > XLVII. > XXXII. > LXXIX. > XLIV. > LXXVIII. > LXVII. > LXIII. > LIV. > XXXV. > LXXXI. > LXXXV. > LIX. > § 14 > LXXIV. > LXXXVI. > XXXVI. > XXIX. > XXIII. > LI. > LXXXVIII. > XXVIII. > XXXIX. > LXXXII. > XLII. > XXVII. > LXVI. > LXXIII. > XLIII. > XLV. > XXVI. > LXII. > LX. > XXXIII. > XLVIII. > LVIII.
Augustinus, De haeresibus, LVII. <<<     >>> LIX.

Augustinus, De haeresibus, LVIII.

1 METANGISMONITAE dici possunt, qui Metangismon asserunt, dicentes sic esse in Patre Filium, quomodo vas in vase, quasi duo corpora carnaliter opinantes; ita ut Filius intret in Patrem, tanquam vas minus in vas maius.
2 Unde et tale nomen hic error accepit, ut μεταγγισμός graece diceretur: ἀγγεἶον quippe illa lingua vas dicitur: sed introitus unius vasis in alterum, latine uno nomine non potest dici, sicut graece potuit μεταγγισμός.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.18v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik