Augustinus, De haeresibus, LIX.
| 1 | SELEUCIANI sunt vel Hermiani ab auctoribus Seleuco vel Hermia, qui elementorum materiam de qua factus est mundus, non a Deo factam dicunt, sed Deo coaeternam. |
| 2 | Nec animam Deo tribuunt creatori, sed creatores esse animarum Angelos volunt de igne et spiritu. |
| 3 | Malum autem asserunt esse aliquando a Deo, aliquando a materia. |
| 4 | Negant Salvatorem in carne sedere ad dexteram Patris, sed ea se exuisse perhibent, eamque in sole posuisse, accipientes occasionem de Psalmo, ubi legitur, In sole posuit tabernaculum suum . |
| 5 | Negant etiam visibilem paradisum. |
| 6 | Baptismum in aqua non accipiunt. |
| 7 | Resurrectionem non putant futuram, sed quotidie fieri in generatione filiorum. |