monumenta.ch > Augustinus > XII. > LXIII.
Augustinus, De haeresibus, LXII. <<<     >>> LXIV.

Augustinus, De haeresibus, LXIII.

1 PASSALORYNCHITAE in tantum silentio student, ut naribus et labiis suis digitum opponant, ne vel ipsam taciturnitatem voce praeripiant, quando tacendum sibi esse arbitrantur; unde etiam illis est nomen inditum: πάσσαλος enim graece dicitur palus; et ῥύγχος nasus.
2 Cur autem per palum digitum significare maluerint, a quibus hoc nomen compositum est, nescio: cum graece et dicatur digitus δάκτυλος, et possint utique Dactylorynchitae multo evidentius nuncupari.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.19r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik