| 1 | FLORINIANI a Florino, qui e contrario dicebat Deum creasse mala: contra id quod scriptum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde . |
| 2 | Ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant. |
| 3 | Creat enim Deus mala, poenas iustissimas irrogando; quod Coluthus non videbat: non autem malas creando naturas atque substantias, in quantum sunt naturae atque substantiae; ubi Florinus errabat. |