| 1 | Est alia haeresis nudis pedibus semper ambulantium, eo quod Dominus dixerit ad Moysen, vel ad Iosue, Solve calceamentum de pedibus tuis (Exod. III, 5; et Iosue V, 16) : et quod propheta Isaias nudis pedibus iussus fuerit ambulare . |
| 2 | Ideo ergo haeresis est, quia non propter corporis afflictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intelligunt . |