Augustinus, De haeresibus, LXIX.
| 1 | DONATIANI vel Donatistae sunt, qui primum propter ordinatum contra suam voluntatem Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopum schisma fecerunt: obiicientes ei crimina non probata, et maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. |
| 2 | Sed post causam cum eo dictam atque finitam falsitatis rei deprehensi, pertinaci dissensione firmata, in haeresim schisma verterunt: tanquam Ecclesia Christi propter crimina Caeciliani, seu vera, seu quod magis iudicibus apparuit, falsa, de toto terrarum orbe perierit, ubi futura promissa est, atque in Africana Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis exstincta. |
| 3 | Audent etiam rebaptizare Catholicos: ubi se amplius haereticos esse firmarunt, cum Ecclesiae catholicae universae placuerit, nec in ipsis haereticis Baptisma commune rescindere. |
| 4 | Huius haeresis principem accipimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et contra Caecilianum christianam dividens plebem, adiunctis sibi eiusdem factionis episcopis, Maiorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum. |
| 5 | Cui Maiorino Donatus alius in eadem divisione successit, qui eloquentia sua sic confirmavit hanc haeresim, ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatistas vocari. |
| 6 | Exstant scripta eius, ubi apparet eum etiam non catholicam de Trinitate habuisse sententiam, sed quamvis eiusdem substantiae, minorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum sanctum. |
| 7 | Verum in hunc, quem de Trinitate habuit, eius errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit; nec facile in eis quisquam, qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. |
| 8 | Isti haeretici in urbe Roma Montenses vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere: aut hinc illuc Afri episcopi eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset. |
| 9 | Ad hanc haeresim in Africa et illi pertinent, qui appellantur Circumcelliones, genus hominum agreste et famosissimae audaciae, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo. |
| 10 | Nam per mortes varias maximeque praecipitiorum et aquarum et ignium se ipsos necare consuerunt; et in istum furorem alios quos potuerint sexus utriusque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem, nisi fecerint, comminantes. |
| 11 | Verumtamen plerisque Donatistarum displicent tales, nec eorum communione contaminari se putant, qui christiano orbi terrarum dementer obiiciunt ignotorum crimen Afrorum. |
| 12 | Multa et inter ipsos facta sunt schismata, et ab iis se diversis coetibus alii atque alii separarunt; quorum separationem caetera grandis multitudo non sensit. |
| 13 | Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab eiusdem erroris centum ferme episcopis ordinatus, et a reliquis trecentis decem, cum eis duodecim qui ordinationi eius etiam praesentia corporali interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus, compulit eos nosse etiam extra Ecclesiam dari posse Baptismum Christi. |
| 14 | Nam quosdam ex eis cum eis quos extra eorum Ecclesiam baptizaverant, in suis honoribus sine ulla in quoquam repetitione Baptismatis receperunt, nec eos ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum criminibus per sui Concilii sententiam vehementer exaggeratis communionem suam contaminare timuerunt. |