monumenta.ch > Augustinus > LXX.
Augustinus, De haeresibus, LXIX. <<<     >>> LXXI.

Augustinus, De haeresibus, LXX.

1 PRISCIELIANISTAE, quos in Hispania Priscillianus instituit, maxime Gnosticorum et Manichaeorum dogmata permixta sectantur.
2 Quamvis et ex aliis haeresibus in eos sordes, tanquam in sentinam quamdam horribili confusione confluxerint.
3 Propter occultandas autem contaminationes et turpitudines suas habent in suis dogmatibus et haec verba: Iura, periura, secretum prodere noli.
4 Hi animas dicunt eiusdem naturae atque substantiae cuius est Deus, ad agonem quemdam spontaneum in terris exercendum, per septem coelos et per quosdam gradatim descendere principatus, et in malignum principem incurrere, a quo istum mundum factum volunt, atque ab hoc principe per diversa carnis corpora seminari.
5 Astruunt etiam fatalibus stellis homines colligatos, ipsumque corpus nostrum secundum duodecim signa coeli esse compositum, sicut hi qui mathematici vulgo appellantur; constituentes in capite Arietem, Taurum in cervice, Geminos in humeris, Cancrum in pectore, et caetera nominatim signa percurrentes, ad plantas usque perveniunt, quas Piscibus tribuunt, quod ultimum signum ab astrologis nuncupatur.
6 Haec et alia fabulosa, vana, sacrilega, quae persequi longum est, haeresis, ista contexit.
7 Carnes tanquam immundas escas etiam ipsa devitat: coniuges, quibus hoc malum potuerit persuadere, disiungens, et viros a nolentibus feminis, et feminas a nolentibus viris.
8 Opificium quippe omnis carnis non Deo bono et vero, sed malignis angelis tribuunt: hoc versutiores etiam Manichaeis, quod nihil Scripturarum canonicarum repudiant, simul cum apocryphis legentes omnia et in auctoritatem sumentes, sed in suos sensus allegorizando vertentes quidquid in sanctis Libris est quod eorum evertat errorem.
9 De Christo Sabellianam sectam tenent eumdem ipsum esse dicentes, non solum Filium, sed etiam Patrem, et Spiritum sanctum.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.20v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik