| 1 | Dicit Philaster, esse alios haereticos qui cum hominibus non sumunt escas: sed utrum cum aliis qui eiusdem sectae non sunt, an etiam inter se ipsos id faciant, non exprimit. |
| 2 | Dicit etiam eos de Patre et Filio recte, de Spiritu autem sancto non catholice sapere, quod eum opinentur esse creaturam. |