monumenta.ch > Augustinus > LXXX.
Augustinus, De haeresibus, LXXIX. <<<     >>> LXXXI.

Augustinus, De haeresibus, LXXX.

1 Alia, sempiterne natum non intelligens Filium, putat illam nativitatem sumpsisse a tempore initium: et tamen volens coaeternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse antequam de illo nasceretur existimat; hoc est, semper eum fuisse, verumtamen semper eum Filium non fuisse, sed ex quo de illo natus est Filium esse coepisse.
2 Has haereses putavi in hoc opus meum de Philastri opere transferendas.
3 Et alias quidem ipse commemorat, sed mihi appellandae haereses non videntur.
4 Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.21v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik