monumenta.ch > Augustinus > XX. > I. > VI. > VIII. > LXIX. > XXI. > LXXXVII. > LXXXI.
Augustinus, De haeresibus, LXXX. <<<     >>> LXXXII.

Augustinus, De haeresibus, LXXXI.

1 LUCIFERIANOS a Lucifero Caralitano episcopo exortos, et celebriter nominatos, nec Epiphanius, nec Philaster inter haereticos posuit: credo tantummodo schisma, non haeresim eos condidisse, credentes.
2 Apud quemdam tamen, cuius nomen in eodem eius opusculo non inveni, in haereticis Luciferianos positos legi per haec verba: Luciferiani, inquit, cum teneant in omnibus catholicam veritatem, in hunc errorem stultissimum prolabuntur, ut animam dicant ex transfusione generari; eademque dicunt et de carne et de carnis esse substantia.
3 Utrum ergo iste propter hoc quod de anima ita sentiunt (si tamen vere ita sentiunt), eos inter haereticos ponendos esse crediderit, recteque crediderit; an etiam si id non sentirent, sive non sentiunt, ideo tamen sint haeretici, quia dissensionem suam pertinaci animositate firmarunt, alia quaestio est, neque hoc loco mihi videtur esse tractanda.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.22r