Augustinus, De haeresibus, LXXXII.
| 1 | IOVINIANISTAS quoque apud istum reperi, quos iam noveram. |
| 2 | A Ioviniano quodam monacho ista haeresis orta est aetate nostra, cum adhuc iuvenes essemus. |
| 3 | Hic omnia peccata, sicut stoici philosophi, paria esse dicebat, nec posse peccare hominem lavacro regenerationis accepto, nec aliquid prodesse ieiunia, vel a cibis aliquibus abstinentiam. |
| 4 | Virginitatem Mariae destruebat, dicens eam pariendo fuisse corruptam. |
| 5 | Virginitatem etiam sanctimonialium, et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus caelibem vitam, coniugiorum castorum atque fidelium meritis adaequabat: ita ut quaedam virgines sacrae provectae iam aetatis in urbe Roma, ubi haec docebat, eo audito nupsisse dicantur. |
| 6 | Non sane ipse vel habebat, vel habere volebat uxorem: quod non propter aliquod apud Deum maius meritum in regno vitae perpetuae profuturum, sed propter praesentem prodesse necessitatem, hoc est, ne homo coniugales patiatur molestias, disputabat. |
| 7 | Cito tamen ista haeresis oppressa et exstincta est, nec usque ad deceptionem aliquorum sacerdotum potuit pervenire. |