monumenta.ch > Augustinus > XVI. > LXXXIII.
Augustinus, De haeresibus, LXXXII. <<<     >>> LXXXIV.

Augustinus, De haeresibus, LXXXIII.

1 Cum Eusebii historiam scrutatus essem, cui Rufinus a se in latinam linguam translatae subsequentium etiam temporum duos libros addidit, non inveni aliquam haeresim, quam non legerim apud istos, nisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans eam exstitisse in Arabia.
2 Itaque hos haereticos, quoniam nullum eorum ponit auctorem, Arabicos possumus nuncupare: qui dixerunt animas cum corporibus mori atque dissolvi, et in fine saeculi utrumque resurgere.
3 Sed hos disputatione Origenis praesentis et eos alloquentis, celerrime dicit fuisse correctos (Euseb., lib. 6, cap. 37).
4 Iam nunc illae commemorandae sunt haereses, quae a nobis non apud istos repertae sunt, sed in recordationem nostram quomodocumque venerunt.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.22v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik