Augustinus, De haeresibus, LXXXVI.
| 1 | TERTULLIANISTAE a Tertulliano, cuius multa leguntur opuscula eloquentissime scripta, usque ad nostrum tempus paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare potuerunt in urbe Carthaginensi: me autem ibi posito ante aliquot annos, quod etiam te meminisse arbitror, omni ex parte consumpti sunt. |
| 2 | Paucissimi enim qui remanserant, in Catholicam transierunt, suamque basilicam, quae nunc etiam notissima est, Catholicae tradiderunt. |
| 3 | Tertullianus ergo, sicut scripta eius indicant, animam dicit immortalem quidem, sed eam corpus esse contendit: neque hanc tantum, sed ipsum etiam Deum. |
| 4 | Nec tamen hinc haereticus dicitur factus. |
| 5 | Posset enim quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus vocare; non tale corpus cuius partes aliae maiores, aliae minores valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia quae proprie dicimus corpora; quamvis de anima tale aliquid sentiat: sed potuit, ut dixi, propterea putari corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animae qualitas, sed ubique totus, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia immutabiliter permanet. |
| 6 | Non ergo ideo est Tertullianus factus haereticus; sed quia transiens ad Cataphrygas, quos ante destruxerat, coepit etiam secundas nuptias contra apostolicam doctrinam tanquam stupra damnare, et postmodum etiam ab ipsis divisus, sua conventicula propagavit. |
| 7 | Dicit sane etiam ipse animas hominum pessimas post mortem in daemones verti. |