monumenta.ch > Augustinus > 9 > 100 > 72 > LXVIII. > § 15 > LVI. > X. > LXXX. > LV. > LXV. > 92 > XLIX. > LVII. > LIII. > LXXXVII.
Augustinus, De haeresibus, LXXXVI. <<<     >>> LXXXVIII.

Augustinus, De haeresibus, LXXXVII.

1 Est quaedam haeresis rusticana in campo nostro, id est, Hipponensi, vel potius fuit: paulatim enim diminuta, in una exigua villa remanserat, in qua quidem paucissimi, sed omnes hoc fuerunt, qui omnes modo correcti et catholici facti sunt, nec aliquis illius supersedit erroris.
2 Abelonii vocabantur, punica declinatione nominis.
3 Hos nonnulli dicunt ex filio Adae fuisse nominatos, qui est vocatus Abel: unde Abelianos vel Abeloitas eos nos possumus dicere.
4 Non miscebantur uxoribus, et eis tamen sine uxoribus vivere sectae ipsius dogmate non licebat.
5 Mas ergo et femina sub continentiae professione simul habitantes, puerum et puellam sibi adoptabant in eiusdem coniunctionis pacto successores suos futuros.
6 Morte praeventis quibusque singulis alii subrogabantur: dum tamen duo duobus disparis sexus in illius domus societate succederent.
7 Utrolibet quippe parente defuncto, uno remanenti, usque ad eius quoque obitum filii serviebant.
8 Post cuius mortem etiam ipsi puerum et puellam similiter adoptabant.
9 Nec unquam eis defuit unde adoptarent, generantibus circumquaque vicinis, et filios suos inopes ad spem haereditatis alienae libenter dantibus.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.23v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik