Augustinus, De haeresibus, LXXXVIII.
| 1 | PELAGIANORUM est haeresis, hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. |
| 2 | Quem magistrum Coelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Coelestiani etiam nuncupentur. |
| 3 | Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum , et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur (Coloss. I, 13), propter quod ait, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo , et qua diffunditur charitas in cordibus nostris , ut fides per dilectionem operetur , in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nihil potestis facere . |
| 4 | Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. |
| 5 | Dicendo utique, Ut facilius possint, voluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere iussa divina. |
| 6 | Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adiuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere, et quae sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui, quae didicerimus esse facienda, faciamus. |
| 7 | Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, charitatem autem dari negant, qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donum scientia quae sine charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quae ut scientia non inflet, aedificas . |
| 8 | Destruunt etiam orationes, quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, et perserverent in ea. |
| 9 | Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. |
| 10 | Quod quidem Pelagius in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. |
| 11 | In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga ; quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra . |
| 12 | Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. |
| 13 | Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. |
| 14 | Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. |
| 15 | Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed conditione naturae. |
| 16 | Obiiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuncta pendere. |
| 17 | Ecce quam multas commemoravimus haereses, nec tamen modum tuae postulationis implevimus. |
| 18 | Ex quo enim christiana religio, ut verbis tuis utar, haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses ortae sint, quomodo commemorare omnes potui, qui omnes nosse non potui? Quod ideo existimo, quia nullus eorum quorum de hac re scripta legi, omnes posuit: quandoquidem inveni apud alium, quas apud alium non inveni; et rursus apud istum, quas ille non posuit. |
| 19 | Ego autem propterea plures quam ipsi posui, quia collegi ex omnibus, quas omnes apud singulos non inveni, additis etiam quas ipse recolens apud ullum illorum invenire non potui. |
| 20 | Unde merito credo nec me posuisse omnes; quia nec omnes qui de hac re scripserunt, legere potui, neque hoc quemquam eorum video fecisse quos legi. |
| 21 | Postremo etiamsi omnes forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint utique nescio. |
| 22 | Et ideo quod vis me loquente finiri, non saltem potest me cognoscente comprehendi. |
| 23 | Audivi scripsisse de haeresibus sanctum Hieronymum, sed ipsum eius opusculum nec in nostra bibliotheca invenire potuimus, nec unde possit accipi, scimus. |
| 24 | Quod si tu scieris, perveni ad illud, et forte habebis melius aliquid quam hoc nostrum: quamvis nec ipsum, licet hominem doctissimum, omnes haereses arbitrer indagare potuisse. |
| 25 | Et certe Abeloitas nostrae regionis haereticos, quantum existimo, ille nescivit: sic forte et alibi alios in obscurissimis locis reconditos, eius notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugientes. |
| 26 | Iamvero illud quod habent tuae litterae, ut omnia omnino dicamus, quibus haeretici a veritate dissentiunt, etiamsi omnia scirem, facere non possem; quanto minus possum, qui omnia scire non possum? Sunt enim haeretici, quod fatendum est, qui singulis, vel non multo amplius, dogmatibus oppugnant regulam veritatis: sicut Macedoniani vel Photiniani, atque alii quicumque ita se habent. |
| 27 | Illi autem, ut ita dixerim, fabulones, id est, qui fabulas vanas easdemque longas perplexasque contexunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. |
| 28 | Nec ulli alieno ulla haeresis facile sic innotescit, ut suis: unde nec earum quas commemoravi, omnia dogmata me dixisse vel didicisse profiteor. |
| 29 | Quis enim non videat quantam res ista operam, et quam multas litteras flagitet? Nec ideo tamen parum prodest errores istos, quos huic operi intexui, lectos cognitosque vitare. |
| 30 | Quid enim contra ista sentiat catholica Ecclesia, quod a me dicendum putasti, superfluo quaeritur: cum propter hoc scire sufficiat eam contra ista sentire, nec aliquid horum in fidem quemquam debere recipere. |
| 31 | Quomodo autem quae contra haec veritas habet, asserenda ac defendenda sint, modulum operis huius excedit. |
| 32 | Sed multum adiuvat cor fidele, nosse quid credendum non sit, etiamsi disputandi facultate id refutare non possit. |
| 33 | Omnis itaque christianus catholicus ista non debet credere: sed non omnis qui ista non credit, consequenter debet se christianum catholicum iam putare vel dicere. |
| 34 | Possunt enim et haereses aliae, quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt, vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit, christianus catholicus non erit. |
| 35 | Quid ergo faciat haereticum, deinceps requirendum est: ut, cum hoc Domino adiuvante vitamus, non solum ea quae scimus, verum etiam quae nescimus, sive quae iam orta sunt, sive quae adhuc oriri poterunt, haeretica venena vitemus. |
| 36 | Huius autem sit iam voluminis finis, quod propterea vobis, antequam totum hoc opus perficerem, credidi esse mittendum, ut illud quicumque legeritis, ad id quod restat implendum, quod tam magnum esse cernitis, me orationibus adiuvetis . |