Augustinus, De immortalitate animae, 1, 1.
| 1 | Si alicubi est disciplina, nec esse nisi in eo quod vivit potest, et semper est, neque quidquam in quo quid semper est potest esse non semper; semper vivit in quo est disciplina. |
| 2 | Si nos sumus qui ratiocinamur, id est animus noster, nec recte ratiocinari sine disciplina potest, nec sine disciplina esse animus, nisi in quo disciplina non est, potest; est in hominis animo disciplina. |
| 3 | Est autem alicubi disciplina: nam est, et quidquid est nusquam esse non potest. |
| 4 | Item disciplina non potest esse, nisi in eo quod vivit. |
| 5 | Nihil enim quod non vivit, aliquid discit; nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest. |
| 6 | Item semper est disciplina. |
| 7 | Nam quod est atque immutabile est, semper sit necesse est. |
| 8 | Esse autem disciplinam, nemo negat. |
| 9 | Et quisquis fatetur fieri non posse, ut ducta per medium circulum linea non sit omnium, quae non per medium ducuntur maxima, idque esse alicuius disciplinae; immutabilem disciplinam esse non negat. |
| 10 | Item nihil in quo quid semper est, potest esse non semper. |
| 11 | Nihil enim quod semper est, patitur sibi subtrahi aliquando id in quo semper est. |
| 12 | Iamvero cum ratiocinamur, animus id agit. |
| 13 | Non enim id agit, nisi qui intelligit: nec corpus intelligit, nec animus auxiliante corpore intelligit; quia cum intelligere vult, a corpore avertitur. |
| 14 | Quod enim intelligitur, eiusmodi est semper; nihilque corporis eiusmodi est semper: non igitur potest adiuvare animum ad intellectum nitentem, cui non impedire satis est. |
| 15 | Item nemo sine disciplina recte ratiocinatur. |
| 16 | Est enim recta ratiocinatio a certis ad incertorum indagationem nitens cogitatio: nihilque certum est in animo quod ignorat. |
| 17 | Omne autem quod scit animus, in sese habet; nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertineat disciplinam. |
| 18 | Est enim disciplina quarumcumque rerum scientia. |
| 19 | Semper igitur animus humanus vivit. |