Augustinus, De immortalitate animae, 4, 5.
| 1 | Si enim manet aliquid immutabile in animo, quod sine vita esse non possit; animo etiam vita sempiterna maneat necesse est. |
| 2 | Nam hoc prorsus ita se habet, ut si primum est, sit secundum. |
| 3 | Est autem primum. |
| 4 | Quis enim, ut alia omittam, aut rationem numerorum mutabilem esse audeat dicere, aut artem quamlibet non ista ratione constare; aut artem non esse in artifice, etiam cum eam non exercet; aut eius esse, nisi in animo; aut ubi vita non sit, esse posse; aut quod immutabile est, esse aliquando non posse; aut aliud esse artem, aliud rationem? Quamvis enim ars una multarum quasi quidam coetus rationum esse dicatur, tamen ars etiam una ratio dici verissime atque intelligi potest. |
| 5 | Sed sive hoc, sive illud sit, non minus immutabilem artem esse conficitur: artem autem non solum esse in animo artificis, sed etiam nusquam esse nisi in animo manifestum est, idque inseparabiliter. |
| 6 | Nam si ars ab animo separabitur; aut erit praeterquam in animo, aut nusquam erit, aut de animo in animum continuo transibit. |
| 7 | At ut sedes arti nulla sine vita est, ita nec vita cum ratione ulli nisi animae. |
| 8 | Nusquam porro esse quod est, vel quod immutabile est non esse aliquando non potest. |
| 9 | Si vero ars de animo in animum transit, in illo mansura deserens istum; nemo artem docet nisi amittendo, aut etiam non nisi docentis oblivione fit aliquis peritus, sive morte. |
| 10 | Quae si absurdissima et falsissima sunt, sicuti sunt, immortalis est animus humanus. |