Augustinus, De immortalitate animae, 13, 20.
| 1 | Hic forte oboriatur nonnulla quaestio, utrum sicut non interit animus, ita nec in deteriorem commutetur essentiam. |
| 2 | Videri enim cuipiam potest, neque iniuria, id effectum esse ratiocinatione hac, ut animus ad nihilum non possit pervenire, converti autem in corpus forsitan possit. |
| 3 | Si enim quod erat ante animus, corpus fuerit effectum, non utique omnino non erit. |
| 4 | Sed hoc fieri non potest, nisi aut ipse id velit, aut ab alio cogatur. |
| 5 | Nec continuo tamen animus, sive ipse id appetierit, sive coactus fuerit, poterit corpus esse. |
| 6 | Illud enim sequitur ut, si sit, velit aut cogatur. |
| 7 | At illud non sequitur ut, si velit aut cogatur, sit. |
| 8 | Nunquam autem volet: nam omnis eius appetitus ad corpus, aut ut id possideat, est, aut ut vivificet, aut ut quodammodo fabricetur, aut quolibet pacto ei consulat. |
| 9 | Nihil autem horum fieri potest, si non sit corpore melior. |
| 10 | At si erit corpus, melior corpore profecto non erit. |
| 11 | Non igitur corpus esse volet. |
| 12 | Neque ullum rei huius certius argumentum est, quam cum seipsum hinc interrogat animus. |
| 13 | Ita enim facile comperit appetitum se non habere, nisi agendi aliquid, aut sciendi, aut sentiendi, aut tantummodo vivendi in quantum sua illi potestas est. |