Augustinus, De immortalitate animae, 13, 21.
| 1 | Si autem cogitur corpus esse, a quo tandem cogitur? A quolibet, certe a potentiore. |
| 2 | Non ergo ab ipso corpore cogi potest. |
| 3 | Nullo enim modo ullo animo ullum corpus potentius. |
| 4 | Potentior autem animus non cogit in aliquid, nisi quod suae potestati subditum est. |
| 5 | Nec ullo modo animus potestati alterius animi, nisi suis cupiditatibus subditur. |
| 6 | Cogit ergo ille animus non amplius quam quantum eius quem cogit cupiditates sinunt. |
| 7 | Dictum est autem cupiditatem non posse animum habere, ut corpus sit. |
| 8 | Illud etiam manifestum est ad nullam suae cupiditatis expletionem pervenire, dum amittit omnem cupiditatem: et amittit dum corpus fit. |
| 9 | Non igitur potest ab eo cogi ut fiat, qui cogendi ius nisi per subditi cupiditates non habet. |
| 10 | Deinde quisquis animus alterum animum habet in potestate, magis eum necesse est velit in potestate habere quam corpus, et ei velit bonitate consulere, vel malitia imperitare. |
| 11 | Non ergo volet ut corpus sit. |