Augustinus, De immortalitate animae, 16, 25.
| 1 | Hoc et de irrationali anima vel vita, quod nec in eam rationalis anima convertitur, dici potest. |
| 2 | Et ipsa enim nisi inferiore ordine rationali subiiceretur, aeque sumeret speciem et talis esset. |
| 3 | Tradunt ergo speciem a summa pulchritudine acceptam potentiora infirmioribus naturali ordine. |
| 4 | Et utique cum tradunt, non adimunt. |
| 5 | Eoque sunt quae infirmiora sunt, in quantum sunt, quod species eis, qua sint a potentioribus traditur: quae quidem potentiora etiam meliora sunt. |
| 6 | Quod his naturis datum est, quae non mole maiore plus possunt minoribus molibus, sed sine tumore ullo localis magnitudinis eadem specie potentiora sunt qua meliora. |
| 7 | In quo genere est anima corpore melior et potentior. |
| 8 | Quapropter cum per illam, ut dictum est, corpus subsistat, ipsa in corpus nullo modo verti potest. |
| 9 | Corpus enim nullum fit, nisi accipiendo per animam speciem. |
| 10 | At anima ut corpus fieret, non accipiendo speciem, sed amittendo, fieri posset: et propterea fieri non potest; nisi forte loco anima continetur, et localiter corpori iungitur. |
| 11 | Nam si ita est, potest eam fortasse maior moles, quanquam speciosiorem, in suam deteriorem vertere speciem, ut aer maior ignem minorem. |
| 12 | Sed non est ita. |
| 13 | Moles quippe omnis quae occupat locum, non est in singulis suis partibus tota, sed in omnibus. |
| 14 | Quare alia pars eius alibi est, et alibi alia. |
| 15 | Anima vero non modo universae moli corporis sui, sed etiam unicuique particulae illius tota simul adest. |
| 16 | Partis enim corporis passionem tota sentit, nec in toto tamen corpore. |
| 17 | Cum enim quid dolet in pede, advertit oculus, loquitur lingua, admovetur manus. |
| 18 | Quod non fieret, nisi id quod animae in eis partibus est, et in pede sentiret; nec sentire quod ibi factum est absens posset. |
| 19 | Non enim nuntio aliquo credibile est fieri non sentiente quod nuntiat: quia passio quae fit non per continuationem molis currit, ut caeteras animae partes quae alibi sunt latere non sinat; sed illud tota sentit anima quod in particula fit pedis, et ibi tantum sentit ubi fit. |
| 20 | Tota igitur singulis partibus simul adest, quae tota simul sentit in singulis. |
| 21 | Nec tamen hoc modo adest tota, ut candor vel alia huiusmodi qualitas in unaquaque parte corporis tota est. |
| 22 | Nam quod in alia parte corpus patitur candoris immutatione, potest ad candorem qui est in alia parte non pertinere. |
| 23 | Quapropter secundum partes molis a se distantes, et ipse a se distare convincitur. |
| 24 | Non autem ita esse in anima per sensum de quo dictum est, probatur. |