monumenta.ch > Augustinus > 9. > 41. > 29. > 13. > 1.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT PRIMUM. - Deus an alicuius mali auctor., 2.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT PRIMUM. - Deus..., 1.

1 EVODIUS: Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali? AUGUSTINUS: Dicam, si planum feceris de quo malo quaeras.
2 Duobus enim modis appellare solemus malum: uno, cum male quemque fecisse dicimus; alio, cum mali aliquid esse perpessum.
3 E. De utroque scire cupio.
4 A. At si Deum bonum esse nosti vel credis, neque enim aliter fas est, male non facit: rursus, si Deum iustum fatemur, nam et hoc negare sacrilegum est, ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit; quae utique supplicia patientibus mala sunt.
5 Quamobrem si nemo iniuste poenas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem divina providentia hoc universum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, huius autem secundi auctor est Deus.
6 E. Est ergo alius auctor illius mali, cuius Deum non esse compertum est? A. Est certe: non enim nullo auctore fieri posset.
7 Si autem quaeris quisnam iste sit, dici non potest: non enim unus aliquis est, sed quisque malus sui malefacti auctor est.
8 Unde si dubitas, illud attende quod supra dictum est, malefacta iustitia Dei vindicari.
9 Non enim iuste vindicarentur, nisi fierent voluntate.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.26r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik