monumenta.ch > Augustinus > 67. > 2.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT PRIMUM. - Deus an alicuius mali auctor., , 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT PRIMUM. - Deus..., 2.

1 E. Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit: quod si verum est, quisnam sit ille a quo peccare didicerimus, inquiro.
2 A. Aliquid boni existimas esse disciplinam? E. Quis audeat dicere malum esse disciplinam? A. Quid, si nec bonum nec malum est? E. Mihi bonum videtur.
3 A. Bene sane; siquidem scientia per illam datur aut excitatur, nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit: an tu aliter putas? E. Ego per disciplinam non nisi bona disci arbitror.
4 A. Vide ergo ne non discantur mala: nam disciplina, nisi a discendo non dicta est.
5 E. Unde ergo ab homine fiunt si non discuntur? A. Eo fortasse quod se a disciplina, id est a discendo avertit atque abalienat: sed sive hoc, sive aliud aliquid sit, illud certe manifestum est, quoniam disciplina bonum est, et a discendo dicta est disciplina, mala disci omnino non posse.
6 Si enim discuntur, disciplina continentur, atque ita disciplina non erit bonum; bonum est autem, ut ipse concedis: non igitur discuntur mala, et frustra illum a quo male facere discimus, quaeris; aut si discuntur mala, vitanda non facienda discuntur.
7 Ex quo male facere nihil est, nisi a disciplina deviare.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.35v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik