monumenta.ch > Augustinus > 50. > 3.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT PRIMUM. - Deus an alicuius mali auctor., , 2. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT PRIMUM. - Deus..., 3.

1 E. Prorsus ego duas disciplinas esse puto; unam per quam bene facere, aliam per quam male facere discimus.
2 Sed cum quaereres utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum esse respondi: nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo, et cuius auctorem requiro.
3 A. Saltem intelligentiam non nisi bonum putas? E. Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid in homine possit esse praestantius; nec ullo modo dixerim aliquam intelligentiam malam esse posse.
4 A. Quid? cum docetur quisque, si non intelligat, poteritne tibi doctus videri? E. Omnino non poterit.
5 A. Si ergo omnis intelligentia bona est, nec quisquam qui non intelligit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui discit, intelligit; et omnis qui intelligit, bene facit: quisquis igitur quaerit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem bene facimus, quaerit.
6 Quapropter desine velle investigare nescio quem malum doctorem.
7 Si enim malus est, doctor non est: si doctor est, malus non est.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.36v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik